Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si
potes,1 animos remanere post mortem, tum,
si minus id obtinebis2—est enim arduum—, docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc
ipsum vereor ne3 malum sit non dico carere sensu, sed
carendum esse.
Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis
obtineri, uti optimis4 possumus, quod in omnibus causis
[p. 231]
et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius5 aberat ab ortu
et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant
vera6 cernebant.7
Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos
cascos8 appellat Ennius, esse in morte sensum neque
excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.